- FRISIA Occidentalis
- FRISIA Occidentalisseu Frisia propria, vulgo la Frise Occidentale Gallis, provincia est Belgii foederati. A Sept. habet mare Germavicum, ab Occid. separatur ab Hollandia mari Austrino, ab Or. habet dominium Gromingense, quo separatur a Frisia Orientali et a Mer. ei adiacet Drentia regiuncula. Transisalaniae pars. Eius primaria est Leovardia. Notandum est Groningam, et Damum non esse in Frisia propria, sed in dominio seu provincia Groningensi. Frisia Orientalis, l'Ost Frise, seu la Frise Orientale, seu etiam le Comte d'Embden, provincia est Germaniae, in Westphalia, sub dominio proprii Principis. Historia haec est: Fristia ista Cauchos olim complexa interfusum Batavis Damisqueve littus implebat, unde nunc etiam Orientalis ei nomen, quia vett. cis Amasium Frisii ad Occ. ei obiacent. Mores olim, quales ceteris Frisii nominis; etiam libertas, relicta a Francis quoqueve Regibus, et Germaniae Impp. ubi dominari poterant, qualicumque obsequio contensis. Publica per conventus singulorum seorsim, et communiter gentis totius curata: iudicia per delectos in conventibus minoribus maioribusque exercita, par in his ius omnibus, qui praedia possiderent, plurima tenentibus maximus honos, eaqueve sola nobilitas. At hi cum arces struxisient, non sibi modo, sed et aliis confugia internis externisque bellis, et domi manum haberent adversus vim paratam, moderatores conventuum, et iudicibus contra factiones praesidium, paulatim per dissidia aut iniuriam plebis, quae poterant, in se traxêre, et huic redeunte interdum libertatis memoriâ, alii adversus alios vindices facti. Inter hos Grethana domus per connubia, per hereditates valida, et multorum praediorum domina, quae iurisdictionem usu suam fecerat, etiam Emdae tutelam suscepit. Hac origine Uldericus A. C. 1454. a Friderico III. in eum tractum nomen Comitis accepit, de cuius posteris vide in voce Edsardus, item Emda. Habet a Sept. Oceanum Germanicum, ab Or. Comitatum Oldenburgensem, a Mer. Episcopatum Monasteriensem, et ab Occid. separatur a dominio Groningensi Dullartio sinu. Sedes Principis est Auricum, Aurik, cum Emda regionis primaria sit in dominio Hollandorum. Sed notabis Iaveraim, Oldemburgum, Rhydam, et Ovelgunam non esle amplius sub dominio Principis Frisiae Orientalis, et Esenas, Ochtam, et Vitemundam esle tantum oppid. Adde quod in Frisiae Orientalis seu Ostfrisiae seu Emdae Comitum Familia, antiquissima memoria est Edzardi Capitanei in Grezil, qui Ennonis Ulrici A. C. 1373. exstincti pater fuit. Ex eius posteris Edzardum Frisii Rectorem et Iudicem perpetuum elegêrunt; fratrem autem huius Ulricum Fridericus III. Imp. Comitem creavit A. C. 1453. Cui dignitati in Ennone Ludovico et Georgio Christiano nuper tituls Principum. benefficio Imp. arcessit. In Edzardi autem I. filiis divergium. linearum primum factum est, cum in Belgio Ioh. Falcoburglam lineam orsus esset; quae tamen intra tertium gradum exstincta defecit. Altera linea in Frisia substitit, ubi Ioh. frater Enno Edzardum genuit, duarum linearum, quae nunc sunt, conditorem. Inter has altera ipsa Frisia est, propagatore Ennone III. cuius πρόγονοι sic habent. Ulricus Com. et Dom. Frisiae Orient. Obiit A. C. 1466. pater ex Theda filia Ucconis Lerani Dn. de Aurick, Esardi I. qui exstinctus A. C. 1528. ex Elisabetha Rietbergica, silia Ioh. Com. Ennonem II. genuit, desunctum A. C. 1540. quo et Annâ Oldenburgicâ natus Edzardus II. Obiit A. C. 1599. Pater ex Catharina Suecica, filia Gustavi Regis Ennonis III. exstincti A. C. 1625. cui ex Anna Holsatia, filia Adolphi Ducis Slesv. et Holsat. genitus Ulricus II. (qui decessit A. C. 1648.) ex Iuliana Hassiaca suscepit Ennonem Ludovicum, Georgium Christianum et Edzardum Ferdinandum: Qourum primus nat. A. C. 1632. obiit A. C. 1660. ex Iustina Sophia Barbiensi, filia Alb. Friderici, pater Iuliane(nat. A. C. 1657.) et Sophiae Vilhelminae, (nat A. C. 1659.) Principum Ostfrisiae in Norden; alter (nat. A. C. 1634. mortuus A. C. 1665.) ex Christina Carola Wirtenbergica filia Elberhardi Ducis genuit Christianum Eberhardum, cum sororibus, Principem Ostfrisiae seu Emdae etc. ultimus (nat. A. C. 1636. ex Anna Dorothea Criechingensi, filia Com. Alberti Ludovici, duos reliquit filios, quorum posterior nat. est A. C. 1667. die 31. Dec. pridie quam Pater exstingueretur. Phil. Iac. Spener. Theatr. Nobil. Europ. Part. 1. p. 78. et in Ind. Altera vero linea, Rietbergica dicta, auctorem habet Ioh. fratrem minorem natu praefati Ennonis III. quo et Sabinâ Catharinâ cognatâ, genitus Ioh. Annam Catharinam Com. Salmae et Reiferschidii duxit pater ex illa Matiae Leopoldinae (Canonicae) Friderici Vilhelmi, Francisci Adolphi Vilhelmi (Canonici Coloniensis, Argentinensis, Paderborn. et Osnab.) Ferdinandi Maximiliani (nat. A. C. 1613. Canon. Coloniens. et Argentinensis) ac Bernardinae Sophiae (Canonicae) Sed et ipse Ioh. fratres sororesque habuit. Vide Eundem Part. III. p. 87. uti de Frnacorum adversus Frisios Galliam incursantes victoria, nec non de eorundem vet. idologatria, B. Rhenan. Rer. Germ. Nov. Antiqq. l. 2. p. 281. et 305. cum Notis Nobiliss. Ottonis.Urbes Frisiae Orientalis.Auricum, Aurick. Embda, Embden, emporium et caput regionis. Esenae, Eslens. Iaveria, Iever. Norda, Norden. Ochta, Oecht. Oldenburgum, Oldenburg, Comitatus. Ovelguna, Owelgun. Rhyda, Rhyde. Stichusa, Stichusen. Vitemunda, Witemindt.Urbes Frisiae Occidentaltis.Bolsuardum, Bolswardt. Docum, Dockum. Franicheria, Franeker. * Groninga, Groeningen, Episcopal. olim sub Archiep. Traiectino, primatia. Hatlinga, Harlingen. Damum, Dam. * Leovardum seu Levardia, Leeumwarden, Episcopal. olim sub Archiep. Traiectino, conventus iurdicus. Stauria, Staveren. Praeter has, Hendilopia, Ilstum, Sneca, Slota et Vorcum oppidula.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.